Epistola I ad Corinthos*

Caput 8: Versus 1

De his.Quasi dicat: scitis aeque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant.Scientia inflat.Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut daemones qui Graeco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiae reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriae.
(* Traductions européennes)